Latin
Book 1, Chapter 104
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.104
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, I. XIV, n. 67,68.) Libet considerare, fratres charissimi, pietatis viscera quam erga nos Dominus noster habuit, et resurrectionis gloriam quam angelus factam mulieribus annuntiavit. Conditor et Redemptor noster Dominus Jesus Christus postquam omnia creavit, ut nos de captivitate diaboli redimeret, inter nos incarnatus apparuit, suaque passione nos a perpetua morte liberavit. Quia etsi crucifixus est ex infirmitate (II Cor. Xlii, 4), sed vivit ex virtute Dei: citius enim a morte voluit resurgere, ne si in illo resurrectio differretur, in nobis omnino desperaretur. Citius a morte voluit resurgere, ne nostra diu anima in infidelitatis remaneret morte; mortem enim transitone, id est ad triduum contigit, et in ea morte nequaquam, sicut nos, usque ad finem saeculi remansil. Corpus quidem Domini post mortem vivit, sed noslra adhuc corpora usque in finem mundi resurrectionis differuntur gloria. Nos per mortem carnis usque ad finem mundi remanemus in pulvere, ille vero die tertia a mortis viruit aviditate, et divinitatis suae potentiam ipsa suae carnis ostendit innovatione. Dominum ergo nostrum Jesum Christum, flagellatum, derisum, palmis caesum, corona spinea coronatum, sputisillusum, crucifixum, mortuum esse noverimus, sed eumdem ipsum, quiinter impiorum manusoccubuit, postmortem vivere certa fide credamus, libera voce profiteamur, et per resurreclionem ejus de nostræ carnis resurrectione confidamus. Resurrectionem enim, quam in se, qui est caput nostrum, ostendit, in nobis etiam, qui sumus ejus, quandoque facturum esse nobis promisit Dominus noster Jesus Christus, qui resurgens ex mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur; quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel, quod autem vivit, vivit Deo per omnia saecula saeculorum. Amen.