Latin
Book 1, Chapter 1
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.1
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 25, in Evang. ,n. 8, et exposit. B. Job, lib. XXXIII, num. 17.) Dominus noster Jesus Christus ad rademptionom humani generis veniens, velut quamdam de ne in nevem diaboli hamum fecit. Quis enim nesciat quod in hamo ea:a ostenditur, aculeus occultatur? Esca quippe provocat, ut aculeus pon. gat. Assumpsit ilaqne Dominus noster corpus, ut in eo diaholus quasi suam escam mortem carnis appeteret. Quam mortem dum in illo injuste appetiit, eos, quos quasi juste tenebat. amisit. In harno ergo incarnationis ejus captus est, quia, dum in illo appetiit escam corporis, transfixus est aculeo divinitatis. Ibi quippe inerat humanitas, quae ad se devoratorem duceret, ibi divinitas quæ perforaret; ibi aperta infirmitas quae provocaret, ibi occulta virtus quæ raptoris faucern transfigeret. In hamo igitur captus est, quia inde interiit unde devoravit; et in Redemptore nostro, dum per satellites suos escam corporis momordit, divinitatis illum aculeus perforavit. Quasi hamus quippe fauces gluticntis tenuit, dum in illo et esca carnia patuit, quam devorator appeteret; et divinitas passionis tempore latuit, quae necaret. In hac quippe aquarum abysso, id est in hac immensitate generis humani, ad omnium mortem inhians, vitam pene omnium vorans, huc illucque aperto ore cetus iste ferebatur: sed ad mortem ceti istius, hamus in hac aquarum profunditate caliginosa, est mira dispositione suspensus. Hujus hami linea, illa est per Evangelium antiquorum patrum propago memorata. Nam, cum dicitur: Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Jacob: cumque caeteri successorcs, interposito Joaeph nomine, usqque ad Mariam Virginem desponsatam describuntur, quasi quædam linea, in cujus extremo incarnatus Dominus, id est hamus iste ligaretur, quem in his aquis humani generis dependentem aperto ore cetus iste appeteret; sed ore per satellitum suorum sævitiam morso, mordendi vires ulterius non haberet. Ad mortem igitur ceti humanis mortibus insidiantis, Dominus incarnalum unigenitum Filium suum misit, in quo dum mortalis caro conspicitur, et immortalitatis potentia non videtur, quasi hamus fauces raptoris tenuit, et sese mordentem momordit, et inde devorantem peremit, undo acumen potentiæ, quo transfigeret, occultavit.