Latin
Part 1, Præfatiuncula de bcato Matthæo
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1
Unproofread scanNot analysed yet
(In expos, beati Job, lib. XVIII, num. 43, 44.) Omnipotens Deus ocrullo consiliO, quosdam ab ipsis aetatis suæ exordiis innocentes custodiens, usque ad virtutum culmen provehit, alios autem in exordiis suis deserens, scaturientibus vitiis, per abrupta permittit. Plerumque tamen etiam eos respicit, et ad sequendum se sancti amoris igne succendit, atque inolltas in eorum cordibus prurigines vitiorum. vertit in fervorem virtutum: et eo magis ignescunt ad desiderium requirendæ pIetatis Dei, quo magis erubescunt suæ memoriam iniquitatis. De talibus evangelista Matthæus fuerat, qui terrenis negotiis implicatus, telonii usibus serviebat: sedcum eum Dominus ad telonium sedentem videret, ut ad se revocaret, cor ejus durum et frigidum, divini omoris igue tortum succenditur, et a terrena, quam pti na tenuit, actione separatur, et ad sequendam cœlestem vitam desideriorum æstu roboratur, ut, sicut prius durus fuerat in amorem sæculi, ita postmodum se fortem exhiberet in amorem Dei; et quod antea renuebataudire, jam credere inciperet et prædicare. Sanctæ quippe Ecclesiæ fortis propugnator exstitit, cujus videlicet lingua, quasi acutissimo gladio, Evangelii administratione Dominus infidelium corda transfixit. Qui igilur infirmus prius despectusque per terrena negotia, fortis postmodum factus est ad cœlestia prædicamenta. Non ergo in eo debet despiei quidquid fuit, qui jam cœpit esse quod non fuit.