Latin
Book 1, Chapter 102
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.102.1
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xiv, num. 69, 70; homil. 21, in Evang. ,II, 6.) Habemus spem nostrae resurrectionis, considerata gloria capitis nostri. Sed ne quis, vel cogitatione tacita, forsitan dicat, quod idcirco ille resurrexit a morte quia unus idem Deus et homo mortem quam ex humanitate pertulit ex divinilate superavit, nos vero, qui puri homines sumus, a mortis surgere damnatione non possumus: recte in resurrectionis ejus tempore etiam multorum sanctorum corpora resurrexerunt, ut in se nobis exemplum ostenderet, et de aliorum qui nobis per puram humanitatem similes fuerunt nos resurrectione roboraret: quatenus cum se homo desperaret percipere quod in se ostenderat Deus homo, hoc in se fieri posse praesumeret quod in ipsis factum cognosceret quos puros fuisse homines non dubitaret.