Latin
Book 1, Chapter 11
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.11
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 2, in Evang. ,num. 8.) Revocemus, fratres, ante oculos peccata quæ fecimus; consideremus quam terribilis judex adveniat haec poniturus. Mentem formemus ad lamenta, vita nostra ad tempus amarescat in poenitentia, ne amaritudinem aeternam sentiat in vindicta. Per fletus quippe ad aeterna gaudia ducimur, Veritate pollicente, quae ait: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Ad fletum vero per gaudia venitur, hoc eadem Veritate attestante, quae ait: Vas vobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis (Luc. vi, 25). Si ergo retributionis gaudium quaerimus in perventone, pœnitentiæ amantudinem in via teneamus.