Latin
1.12.1 to 1.12.20
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.12.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 17, in Evang. ,num. 10, 13, 14.) Considerandum nobis est, fratres charissimi, quod quia una eademque exhortationis voce non sufficit simul cunctos admonere, studeat quisque singulos, in quantum valet, instruere, privatis locutionibus aedificare. Debemus namque pensare quod a Domino sanctis dicitur apostolis et per apostolos nobis: Vos estis sal terras. Si igitur sal sumus, condire mentes fidelium debemus. Vos igiturqui pastores estis, pensate quia animalia Dei pascilis; de quibus profecto animalibus Deo per Psalmistam dicitur: Animalia tua habitabunt in ea (Psal. LXVII, 11) Et saepe videmusquod petra satis brutis animalibus anteponitur, ut ex eadem salis petra lambere debeant, etmeliorari. Quas ergo inter bruta animalia petra salis debet esse sace dos in populis. Curare namque sacerdotem necesso est quæ singulis dicat, unumquemque qualiter admoneat, ut quisquis sacerdoti jungitur, quasi ex salis tactu, æternæ vitaesapore condiatur. Sal etenim non sumus, si corda audientiumnon condimus. Quod condimentum ille proximo veraciter impendil, qui praedicationis verbum non subtrahit. Sed tunc aliis vere recta praedicamus, si dicta rebus et exemplis ostendimus. Nullum autem puto, fratres charissimi, ab aliis majus præjudicium, quam a sacerdotibus tolerat Deus, quando eos, quos ad aliorum correctionem posuit, dare de se exempla pravitatis cernit; quando ipsi peccamus, qui compescere peccata debuimus, nulla animarum lucra quaerimus, ad nostra quotidie studia vacamus. Et quia eo ipso quo cæteris prælati sumus, ad agenda quaelibet majorem licentiam habemus, suspectae benedictionis ministerium vertimus ad ambitionis argumentum. Dei causas relinquimus, ad terrena negotia vacamus: locum sanctitatis accipimus, et terrenis actibus implicamur. Impletum est in nobis quod Jeremias, considerans mortem nostram et deplorans, dicit: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus. Dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum (Thren. IV, 1). Aurum quippe obscuratum est, quia sacerdotum vita quondam per gloriam virtutum clara, nunc per actiones infimas ostenditur reproba.