Latin
Book 1, Chapter 14
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.14
Unproofread scanNot analysed yet
(Hom. 16, in Ezech. ,num. 9). Testamentum Vetus operum crimioa compescuit, dari decimas praecepit; sed Testamentum Novum cogitationes pravas coercuit, derelinqui omnia, et pro Deo vitam corporis jussit cum praesenti saeculo despici. Minora quippe praecepta Israelitico populo per Legem data sunt (Exod. XIX); unde et eidem populo Moyses in campo locutus est. Altiora Dominus sanctis apostolis dedit; unde, et eosdem de vitae mandatis in monte I docuit. Dum vero Redemptor noster per Evangelium dicit: Nolite putare, quoniam veni solvere Legem, aut prophetas, non veni solvere, sed adimplere: adimplere venerat Legem, qui Legis justitiægratiam addidit, ut quod illa jubebat in minimis, ipse perfici adjuvaret in summis; et quod illa coercebat ab opere, ipse rececaret a corda.