Latin
Book 1, Chapter 13
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.13
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. VIII, num. 83.) Occultanda sunt bona, quae agimus, ne hæc in hujus vitæ itinere incante portantes, lalrocinantium spirituum incursione perdamus. Et tamen Veritas dicit: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cælis est. Sed aliud est profecto eum in ostensione operis gloria quaeritur largitoris, aliud cum laus privata concupiscitur de dono largientis; ubi et rursus in Evangelio hæc eadem Veritas dicit: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut vi. deamini ab eis (Matth. VI, 1). Opus ergo nostrum cum hominibus ostenditur, in cordis prius examine pensandum est, per ejusdem ostensionis studium quid quaeratur. Si enim dantis gloriam quaerimus, etiampublicatanostraopera in conspectu illiusocculta servamus. Si vero per haec nostram laudem concupiscimus, foras ab ejus conspectu jam fusa sunt, etiamsi a multis ignorentur. Sed valde perfectorum est, sic ostenso opere, auctoris gloriam quaerere, ut de illata laude, privata nesciant exsultatione gaudere. Tunc namque solum innoxie hominibus laudabile opus ostenditur, cum per despectum mentis veraciter laus impensa calcatur: quam quia infirmi quique perfecte contemnendo non superant, restat necesse est ut bonum, quod operantur, absrondant.