Latin
Book 1, Chapter 29
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.29
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 32, in Evang. ,n. 3.) Hypocritæ mira abstinentia plerumque se affligunt, jejuniis eorum ora pallescunt, corpus debilitate quatitur, pectus interrumpentibussuspiriis urgetur, sicque morti per abstinentiam appropiant, ut pene quodidie morientes vivant. Sed ad hæc humanos oculos quærunt, admirationis gloriam expetunt. Abstinentiam e carnil e vicino nonnunquam vana gloria obsidet et oomilatur quia dum tenuitas in corpore, dum pallor in vultu respicitur, virtus patefacta laudatur, et tanto celerius se foris fundit, quanto ad humanos oculos per ostensum pallorem exiit. Et plerumque fit ut hoc quod agi causa Dei creditur pro solis humanis favoribus agatur. Quod bene Simon ille significat, qui inventus in itinere, crucem dominicum in angaria portat (Matth. XXVII); aliena quippe onera in angaria portantur, quando per vanitatis studium aliquid geritur. Qui ergo per Simonem designantur, nisi abetinentes et arrogantes, qui per abstinontiam quidem carnem afficiunt, sed abstinentiae fructum interius. non requirant? Crucem ergo Domini in angaria Simon portat, qui cum ad opus bonum ex bona voluntale non ducitur, rem justi sine fructu peccator operatur. Unde et idem Simon crucem portat, sed non moritur, quoniam abstinentes et arrogantes per abstinentiam quidem corpus afficiunt, sed per siderium vanae gloriæ mundo vivunt: ab ore proximorum admirationis sermo queritur, quia tanto labore nihil aliud nisi aestimatio humana cogitatur.