Latin
Book 1, Chapter 30
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.30
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. i, in Evang. ,n. 4.) Multi cum regiminis curam suspiciunt, ad lacerandos subditos inardescunt, terrorem potestatis exhibent; et quibus prodesse debuerant, nocent: et quia charitatis viscera non habent, domini videri appetunt, patres se esse minime recognoscunt, humilitatis locum in elationem dominationis immutant; et si quando extrinsecus blandiuntur, intrinsecus sævlunt: de quibus Veritas dicit: Veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Qui vero locum regiminis suspicit, mala inferre non debet, sed tolerare: ut ex ipsa sua mansuetudine iram sævientium miliget, et peccatorum vulnera in aliis ipse afflictionibus vulneratus sanet. Quem et si quando zelus rectitudinis exigit, ut erga subjectos sæiat, furor ipse de amore fit, non de crudelitate, quatenus et jura disciplinae foris exhibeat, et intus paterna charitate diligat quos foris quasi insequendo castigat.