Latin
Book 1, Chapter 32
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.32
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposiL B. Job, lib. XXXI, num. 12.) Antiquus hostis post Mediatoris et nostri Redemptoris adventum, multos qui baptismatissacramento sunt signati, et sub Christianitatis nomine positi, quia recte vivere negligunt, post cognitionem Redemptoris suspicit, post lavacri undam polluit, post sacramenta cœlestia ad inferni profundum rapit. Fidem enim tenent, sed vitam fidei non tenent, quia aut aperte illicita faciunt, aut ex perverso corde quae agunt prava sunt, etiamsi sancta videantur. Quia enim nonnulli confitendo tideles sunt, non vivendo hinc est quod voce Veritatis dicitur: Non omnis quidicil mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cœlorum (Luc. LXIV, 6). Hinc rursum ait: Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quæ dico? Hinc Paulus ait: Confitentur se nOlle Deum, facti, autem negant (Tit. I, 16). Hinc Joannes dicit: Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. 2, 4). Hinc est quod de ipsa prima sua Dominus plebe conqueritur, dicens: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Marc. vn,6). Hinc Psalmista ait: Dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei (Psal. LXXVII, 36). Antiquus ilaque adversarius toto nunc adnisu in illorum mortem se erigit quos contra se regnaturos tabescit; et quisque Christianus ejus servituti toties se subjicit, quoties ad iniquitatem decurrit et defluit. Si igitur ambulandi cautela negligitur, incassum credendo rectum iter tenetur, quoniam via quidem fidei ad cœlestem patriam proficit, sed ofiendentes et recte vivere negligentes minime perducit.