Latin
Book 1, Chapter 31
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.31
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXXI, num. 13.) Cum unum cumdemquc bonomm et malorum habitum cernimus, cum ipsum in electis et reprobis speciem professionis videmus, unde nostrae intelligentiae suppetat ut electos a reprobis, veros a falsiscomprehendendo discernat? Quod tamen citius agnoscimus si intemerata in memoria praeceptoris nostri verba pensamus, qui ait: Ex fructibus eorum cognoscetis cos. Neque enim sunt pensanda quae ostendunt in imagine, sed quae servant in actione.