Latin
Part 1, De quatuor Evangelistis, per quatuor animalia designatis
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.4
Unproofread scanNot analysed yet
Hujus se hominis simititudinem habere praedicator egregius ostendit, dicens: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI. 1). Ad ejus nos simililudinem surgere admonet, cum dicit: Primus homo de terra terrenus, secundus homo dt cœlo cœlestis. Igitur sicut portavimus imaglnem terreni, portemus et imaginem ejus quide cœlo descendit (/Cor. xv, 49). Sanctusetenim quisque in tantum ad similitudinem hujus hominis dicitur, in quantum vitam sui Redemptoris imitatur. Nam ejus mandatis et operibus discordare, quid est aliud quam a similitudine longe recedere? Ad hujus similitudinem hominis surgere festinabat Propheta, cumdiceret: In manda- Ii. tuis exercebor, et considerabo vias tuas (Psal. CXVIII, 15). Qui enim tacitus in mente vias Domini considerat, et sese exercere in mandatis illius festinat, quid aliud in semetipso nisi imaginem novi hominis reformat? Quod quia in sanctorum cordibus incessanter agitur recte de sanctis animalibus dicitur quod in eis est similitudo hominis, quia quod sencta, quod mira sunt, hoo in eis de specie similitudinis est, id est de virtute imitationis.