Latin
Book 1, Chapter 41
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.41
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. . xxix, num. 59; lib. XXiII, num. 7.) Omnes arrogantes qui vel signis, vel scientia, vel prophetia, vel aliquibus magnis operibus pollent, atque per haec dona placere hominibus ab petunt, et in virtutibus quas accipiunt laudes ab omnibusquaerunt, nunc intra sanctae sinum Ecclesiae Dominus tolerat et perfert, sed in futurum aperte ejicit, cum a secretis cœlestibus per extremum et publicum judicium repellet. ipsi tamen reprobandi venienti judici dona sua ad ejusdem memoriam revocabunt, et quae in ejus fecerint nomine replicabunt, cum dicent: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus (Matth. vu)? Sed quomodo tales Dominus projiciens repellat ostendit, dicens eis quos reprobat: Nescio vos unde sitis: discedite a me, omnes operarii iniquitatis (Matth. vu) Scire Dei approbare est, nescire vero raprobare. Acsiaperte Dominus dicat: Ego arrogantesnescio, id est eorum vitam in sapientiae meae virtute non approbo, quia dum laudibus inflantur humanis, a vera inanescunt gloria aeternae retributionis.