Latin
Book 1, Chapter 62
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.62
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xi, num. 18.) Quia enim scire Dei aliquando dicitur cognoscere, aliquando approbare; et scit iniquum, quia cognoscendo judicat, neque enim iniquum quempiam iudicaret. si nequaquam cognosceret; et tamen iniquum nescit, quoniam ejus facta non approbat. Et novit ergo quia deprehendit, et non novit quoniam hunc in suae sapientiæ specie non recognoscit; sicut de veraci quolibet viro dicitur quia falsitatem nesciat, non quia cum ab aliis falsum dicitur hoc reprehendere ignorat, sed eamdem ipsam fallaciam et scit in examine, et nescit in amore, ut videlicet hanc ipse non agat quam actam ab aliis damnat.