Latin
Book 1, Chapter 5
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.5
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXIV, num. 27.) Hostis noster adhuc in hac vita nos positos, quanto magis nos sibi rebellare conspicit, tanto amphus expugnare contendit; eos enim pulsare negligit, quos quieto jure possidere se sentit. Contra nos vero eo vehementius incitatur, quo ex oorde nostro, quasi ex jure propriæ habitationis expellitur. Hoc enim in seipso Dominus sub quadam dispensatione figuravit, qui diabolum nonnisi post baptisma se tentare permisit, ut signum nobis quoddam futuræ conversionis innueret, quod ejusmembra, postquam ad Deum proficerent, tunc acriores tentationum insidias tolerarent.