Latin
Book 1, Chapter 6
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.6
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib, II, num. 43.) Antiquus hostis Redemptorem humani generis debellatorem suum, inmundum venisse cognovit. Unde et per obsessum homiuem in Evanglio dicit: Quid nobis et tibi. Fili Dei, venisti huc ante tempus torquere nos (Matth. via, 29)? Qui tamen prius cum hunc passibilem cerneret, et posse mortalia perpeti humanitatis videret, omne quod de ejus suspicatus est divinitate, ei in dubium venit suae fastu superbiae. Nil quippe nisi superbum sapiens, dum hunc esse humilem conspicit, Deum esse dubitavit. Unde et ad tentationum argumenta se convertit, dicens: Si Filius Dei es, die ut lapides isti panes fiant. Quia igiturpassibilem vidit, non hunc esse Deum credens dubitando tentavit, sed tentando conscientiam ejus penetrare, mentemque ejus tentatione turbare non potuit.