Latin
Book 1, Chapter 54
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.54
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. II, num. 3; lib. iv Dial, cap. 33. a fin.) Cum de angelis per Paulum dicitur: Nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi, propter eos qui hæreditatem capiunt salutis? Quomodo videre semper faciem Patris ossunt, si ad ministenum exterius pro nostra salute mittuntur? Quod tamen citius solvimus, si quantae subtilitatis sit angelica natura pensamus. Neque enim sic a divina visione foras exeunt, ut internae contemplationis gaudiis priventur; quia si Conditoris aspectum exeuntes amitterent, nec jacentes erigere, nec ignorantibus vera nuntiare possent, fontemque lucis quem egredientes ipsi perderent, caecis nullatenus propinarent. In hoc est itaque nunc natura angelica a naturae nostrae conditione distincta, quia nos et loco circumscribimur, et caecitatis ignorantia coarctamur; Angelorum vero spiritus loco quidem circum. scripti sunt, sed tamen eorum scientiae longe super nos incomparabiliter dilatantur. Interius qutppe exteriusque sciendo diffusi sunt, quia ipsum fontem scientiae contemplantur. Quid enim de his quae scienda sunt nesciunt, qui scientem omnia sciunt? Eorum itaque scientia comparatione nostrae valde dilatata est, sed tamen divinae comparatione scientiae angusta; sicut et ipsi illorum spiritus comparatione nostrorum quidem corporum sunt spiritus, sed comparatione summi et incircurascripti spiritus corpus sunt. Et faciem ergo Patris semper vident, et tamen ad nos veniunt, quoniam ad nos spirituali præsentia foras exeunt, et tamen ibi se undo recesserant per internam contemplationem servant.