Latin
Book 1, Chapter 55
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.55
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXXV, num. 7.) Si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes, quæ tn te factæ sunt, olim in cinere, et cilicio pœnitentiam egissent. In cilicio quippe asperitas et punctio peccatorum, in cinere vero pulvis ostenditur mortuorum. Et idcirco utrumque hoc adhiberi solet ad pœnitentiam, ut in punctione cilicii cognoscamus quid per culpam fecimus, et in favilla cineris perpendamus quid per judicium facti sumus. Considerentur ergo in cilicio pungentia vitia, consideretur in cinere per mortis sententiam subsequens Doena justa vitiorum. Quia enim post peccatum carnis contumeliæ surrexerunt, videat homo in asperitate cilicii superbiendo quid fecit, videat in cinere usquequo peccando pervenit. Potest quoque cilicio ipso per recordationem et pœnitentiam dolorum punctio designari, quia quasi quodam cilicio peccatorum pungitur, dum in mente sua asperis redargutionum stimulis confricatur. In cinere quoque pœnitentiam agit, quia ex primo peccato quid per justumjudicium factus sit solerter attendit.