Latin
Book 1, Chapter 59
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.59
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xxxiv, num. 53, 54, 56.) Contra superbiae pestem audiamus cuncti, quod discipulos Veritas admonet, dicens: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Ad hoc namque unigenitus Dei Filius formam humilitatis nostrae suscepit, ad hoc invisibilis, non solum visibilis, sed etiam despectus apparuit: ad hoc contumeliarum ludibria, irrisionum probra, passionum tormenta toleravit, ut superbum non esse hominem doceret humilis Deus. Quanta igitur humilitatis est virtus, propter quam solam veraciter edocendam, is qui sine aestimatione est magnus usque ad passionem factus est parvus? Quia enim originem perditioni nostrae praebuit sui venta diaboli, instrumentum redemptionis nostrae inventa est humilitas Dei. Hostis quippe noster inter omnia conditus, videri super omnia voluit clatus: Redemptor vero noster maguus manens super omnia, fieri inter omnia dignatus est parvus. Sed melius et elationis causam delegimus, et fundamenta humilita- -tis asperimus, si brevi commemoratione perstringimus quid mortis auctor, quid vitae suadeat Conditor. Ille nihil aliud mentes sibi subditas decet quam celsitudinis culmen appetere, cuncta aequalia mentis tumore transcendere, societatem hominum alta elatione transire. ac sese contra potentiam Conditoris crigere, sicut de eis per Psalmistam dicitur: Transierunt in dispositionem cordis, cogitaverunt et locuti sunt nequilias, iniquitatem in excelsum locuti sunt (Psal. LXXII, 7). Iste autem ad sputa,adpalma,adcolaphos, ad spineam coronam, ad crucem, ad lanceam et mortem veniens, membra sua admonet, dicens: Si quis mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII, 26). Quia igiturRedemptor noster corda regit humilium, et mortis auctor rex est superborum, aperte cognoscimus quod superbia evidentissimum est signum reproborum, ad contra humilitas electorum. Cum ergo quam quisque habeat cognoscitur, sub quo rege militet invenitur. Unusquisque enim quasi quemdam titulum portat operis, quo facile ostendat sub cujus serviat potestate rectoris. Unde et per Evangelium dicitur: A fructibus eorum cognoscetise os (Matth. VII, 16). Qui ergo sub rege superbiae militanti, licet aliquando specicm humilitatis a sumant, semeupsos tamen in omnibus celare nequaquam possunt, quoniam eorum superbia diu latere non sustinens, cum ex alia tegitur, ex alia actione nudatur. Qui vero sub rege humilitatis militant, pavidi semper et ex omm latere circumspecti, adversum elationis jacula pugnant. et quasi contravenientes ictus solum magis in suo corpore oculum custodiunt, dum in semetipsis principaliterhumilitatem tuentur. Cum ergo Dominus omuibus quos vocat, dicit: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde, nihil est aliud se miteminmagisterio humilemque dicere, nisi relictis exercendas difficultatibus elationis, plana quaedam bene vivendi itinera demonstrare.