Latin
Book 1, Chapter 58
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.58
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. IV, num. 66; lib. xxx, num. 50; lib. xx, num. 39.) Magna est servitus saecularium negotiorum, quibus mens venementer aueritur, quamvis in eis sponte desudet. Quasi enim quodam jugo servitutis premunt prospera, dum appetuntur; premunt adversa, dum formidantur: hoc videlicet jugum grave servitutis vidit Dominus sæcularium cervicibus impressum, cum diceret: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos. Nibil grave mentis nostrae cenicibus imponit, qui vitari desiderium omne quod perturbat praecipit. Nihil grave subjeclis jubet qui declinare laboriosa hujus mundi itinera admonet: Jugum meum suave, et onus meum leve est. Asperum quippejugum, et durae, sicutdiximus, servitutis pondus est subesse temporalibus, ambire terrena, retinere labentia, velle stare in non stantibus, appetere quidem transeuntia, sed cum transeuntibus nolle transire. Deum enim contra votum cuncta fugiunt quæ prius mentem ex desiderio adeptionis afflixerant, post, ex pavore amissionis, premunt. Hoc etiam jugum servitutis a aiscipuiorum cervice solvebat Dominus, cum diceret: Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Luc. xxi, 34): illico smbjungens: et curis hujus vitæ, Amant enim homines pro hujus mundi gloria etiam laborum tribulationes, cunctisque pro ea sudoribus libenter serviunt, et gravium jugo devotissime colla submittunt; cujus servitutis conditione et jugo carere est jam in mundo nihil concupiscere. At si quis semel a dominatione desideriorum temporalium colla mentis excusserit, quadam jam etiam in hac vita libertate perfruitur; dum nullo desiderio felicitatis afficitur, nullo adversitatis terrore coarctatur.