Latin
Book 1, Chapter 63
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.63
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 12, in Evang. n. I, 3, 6.) Regnum Dei non semper in sacro eloquio venturum regnum dicitur, sed nonnunquam praesentis temporis Ecclesia vocatur. Neque enim in illo regno beatitudinis,in quo pax summa est, inveniri aut esse scandala poterunt, quae colligantur, ubi profecto reprobi non admittuntur.