Latin
Book 1, Chapter 64
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.64
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 38, in Evang. ,n. 2.) Plerumque in sancto Evangelio regnum Dei, vel regnum cœlorum praeseas Ecclesia nominatur; congregatio quippe justorum regnum coelorum dicitur, quia per prophetam Dominus dicit: Cœlum mihi sedes est (Isa. LXVI, 1). Et Salomon ait: Anima justi sedes sapientiæ (Sap. VII, 27). Paulus etiam dicit: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 28): liquido debemus colligere, quod si Dens sapientia, anima vero justi sedes sapientiae, dum coelum dicitur sedes Dei, cœlum ergo est anima justi. Hinc per Psalmistamde sanctis praedicatoribus dicitur: Cœli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, t). Regnum ergo coelorum est Ecclesia justoram, quia dum eorum corda nil ambiunt in terra, per hoc quod suspirant ad superna, jam in eis Dominus quasi in coelestibus regnat.