Latin
Book 1, Chapter 77
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.77
Unproofread scanNot analysed yet
(In expoeit. B. Job, lib. VI, num. 10.) Stultus aliquando donum rectae intelligentiae accipit, Scripturæ sacrae sententiis docetur, bona loquitur; sed tamen nullo modo hoc quod dicit operatur: verba Dei profert, nec tamen diligit, laudando exaggerat, vivendo calcat. Is autem qui ad Deum per sancta desideria anhelat, discit quod audit, agit quod didicerit; sicut suos Veritas admonebat, cum per desideria sancta flagrantibus de Pharisæis praecepit, dicens: Quæ dicunt facite; quæ autem faciunt, nolite facere.