Latin
Book 1, Chapter 78
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.78
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XV, num. 4.) Sæpe hypocrita dum sanctum se simulat, et iniqutim se exhibere minime formidat, ab homimbus honoratur, eique sanctitatis gloria defertur ab his qui exteriora cernunt, sed interiora perspicere nequeunt. Unde fit ut gaudeat in prima sessione, hilarescat in primo recubitu; infletur in prima salutatione, eletetur in reverenti voce obsequentium, et superba cogitatione tumeat in famulatu subditorum, sicut voce quoque Veritatis de talibus dicitur: Omnia opera sua faciunt ut videantur ab hominibus amant enim primos reoubitus in cænis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. Sed haec eorum gaudii laetitia pertransibit. et pœna permanebat.