Latin
Book 1, Chapter 79
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.79
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. I, num. 21.) Cameli nomine Dominus hic designatur, a quo hoc Judæis adveriantibus dicitur. Culex enim susurrando vulnerat, camelus autem sponte se ad suscipienda onera inclinat. Liquaverunt ergo Judaei culicem, quia seditiosum latronem dimitti petierunt; camelum vero glutierunt, quia eum qui ad Suscipienda nostræ mortalitatis onera sponte descenderat exstinguere clamando conati sunt,