Latin
Book 1, Chapter 8
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.8
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 8, inEzech. ,num. 24.) PostquamUnigenitus Patris minoratus paulominus ab angelis, incarnatus apparuit, mox Deus homo per humanitatem potestate sub angelis fuit, qui et priusquam per resurrectionis exaltaretur gloriam, divinitate super aogelos fuit. De ipso quippe ante passionem scriptum est: Ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei. Sed tamen ethumanitatis ejusinfirmitas monstraretur, rursum de eo scriptum est: Apparuit illi angelus de cœlo confortans eum (Luc. XXII, 34). In documento ergo utriusque naturae, huic et angeli ministrare, hunc et angelus confortare describitur. Unus quippe in utraque natura est, quoniam qui Deus ante saecula exstitit, homo factus est in fine saeculorum. Cui tamen ante passionemsuam et angeli ministrant, et huncangelusconfortat, post passionem vero et resurrectionem ejus, huic angeli minislrare possunt, sed jam hunc confortare non possunt: quia humanitatem, quam descendendo sub angelis assumpsit, ascendendo super angelos exaltavit.