Latin
Book 1, Chapter 7
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.7
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. III, num, 30.) Nequaquam sicut nos, qui puri homines sumus, irruenle sæpe tentatione, concutimur, ita Redemptorisnostri anima tentationis est necessitate turbata. Hostis namque noster cum Doum incarnatum esse dubitaret, et hoc ex penus miraculis tentando cognoscere vellet, etsi in excelsum montem eum permissus assumpsit, ei daturum se ei regna mundi perhibuit, si quasi in panem vertendos lapides ostendit, mentem tamen Mediatoris Dei et hominum tentatione quassare non valuit. Sic enim dignatus est hæc exterius cuncta suscipere, ut tamen ejus mens, interius divinitati suae inhærens, inconcussa permaneret. Qui esli quando turbatus spiritu infremuisse dicitur (Joan. xi), ipse tamen divinitus disponebat, quantum ipse humamtus turbaretur: immutabiliter omnibus præsidens, et semetipsum mutabilem in satistactione infirmitatis ostendens. Quietus ergo in semetipso manens, disposuit quidquid pro ostendenda humanitate, quam susceperat, etiam turbulentus fecit.