Latin
Book 1, Chapter 86
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.86
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. 25, num. 17.) Prædicatores sancti, cum loquuntur, nequaquam mentis gaudium in ostensione ponunt disertae locutionis, sed bonum scientiae in cordis secreto meditantur, et ibi gaudent, ubi hoc percipiunt, non ubi inter tot tentationum laqueo innotescere compelluntur, quamvis cum bonum quod accipiunt innotescunt, media interveniente charitate, ex profectu audientium et non ex propria ostentione gratulantur. Arrogantes enim cum scientiam accipiunt, nihil se accepisse aestimant, si hanc eos occultam habere contingat; nusquam quippe suum gaudium nisi in ore hominum ponunt. Unde et fatuae virgines in suis vasis oleum non sumpsisse referuntur, quia arrogantes omnes, cum se ab aliquibus fortasse vitiis continent, bonum gloriae intra conscientias habere non possunt. In vase autem proprio sumpserat Paulus oleum, qui dicebat: Gloria nostra hæc est testimonium cemcientiæ nostræ (II Cor. I, 12). Inane ergo vasculum ferre est intus corde vacuo foras humani favoris judicium quaerere, quia dum gloria exterius quaeritur, intra vas oleum non habetur.