Latin
Book 1, Chapter 87
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.87
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. VIII, num. 74.) Hypocrita nihil aliud in omni quod agit nisi opinioni suae gloriam cogitat, nec curat quod post per meritum ducitur, sed quid interim dicatur. Sed laus cum ejus vita praeterit, et humanus favor in judicio deficit. Unde et fatuae virgines, quæ oleum in vasis non sumpserant, quia in alienis scilicet vocibus gloriam et in suis cooscientiis non habebant, turbatae per Sponsi præsentiam dicunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ exstinguuntur. Oleum quippe a proximis petere est gloriam boni operis a testimonio alieni oris implorare. Mens etenim vacua, cum a cunctis suis laboribus nihil se intus tenuisse invenerit, testimonium foris quærit. Ac si aperte fatuaeviirgines dicant: Cum nos repelli sine retributione conspicitis, ducite in nostro opere quod vidistis. Sed hypocritae nihil in judicio attestatio humana suffragabitur, quia eamdem laudem quam post in testimonium exigit prius in munere recepit.