Latin
Book 1, Chapter 92
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.92
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 23,i n Evang. ,n. 2.) Hospitalitatem, fratres charissimi, diligite, opera charitatis amate. Hinc etenim per Paulum dicitur: Charitas fraternitatis manent in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim placuerunt quidam, Angelis hospitio receptis (Heb. XIII, 1). Hinc Petrus ait: Hospitales invicem sine murmuratione (I Petr. IV, 9). Hinc ipsa Veritas dicit: Hospes fui, et suscepistis me. Cum igitur ante iudicium Dominus per membra sua suscipitur, in judicium veniens susceptores suos recognoscet, dicens: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. xxv, 40). Pensate ergo, fratres, quanta hospitalitatis virtus sit, et ad hospitalitatis gratiam ne sitis pigri. Peregrini ad hospitium non solum invitandi, sed etiam trahendi. Ad mensas vestras Cbristum suscipite, ut vos ab eo suscipi nd æterna convivia valeatis. Praebete modo peregrino Christo hospitium, ut vos in judicio non quasi peregrinos nesciat, sed ut proprios recipiat ad regnum.