Latin
Book 1, Chapter 93
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.93
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 40, in Evang. ,n. 10 et 12.) Ante futurum judicium, fratres charissimi, solerter agite, culparum vestrarum intercessores quaerite, advocatos vobis in die judicii pauperes procurate. Ecce importune se pauperes offerunt, atque his indigent quae vobis jam satiatis quotidie de mensa cadunt. Ecce nos rogant qui tunc pro nobis iutercessores venient. Certe non omnino rogare debuimus, et tamen rogamur. Videte si negare debemus quod petimur, quando patroni sunt qui petunt. Nolite ergo misericordiae tempora perdere, nolile accepta remedia dissimulare. ante supplicium de supplicio cogitate. Cum quoslibet in hoc mundo abjectos aspicitis, etiam si qua repreheosibilia eorum esse videantur, nolite despicere, quia fortasse quos morum infirmitas vulnerat, medicina paupertatis curat: quorum si qua sunt talia quae jure debeant reprehendi, haec si vultis ad usum vestrae mercedis inflectile, ut ex ipsis eorum vitiis cumulenlur vobis incrementa pietatis, quatenus pariter panem detis et verbum, panom refectionis cum verbo correptionis, et duo a vobis alimenta percipiat qui unum quaerebat, dum exterius cibo et interius satiatur eloquio. Pauper ergo cum reprehensibilis cernitur, moneri debet et despici non debet; si vero reprehensionis nil habet, venerari summopere sicut intercessor debet. Sed ecce multos cernitis qui cujus sint meriti nescitis. Omnes igitur honorate quos pauperes cernitis, et quos foris videtis despectos sæculi, mtus arbitramini amicos Dei. Cum his participamini quod habetis, ut hoc quandoque quod habent dignentur vobiscum participari. Pensate quod ore magistri gentium dicitur: In hoc tempore vestra abundantia i florum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum (//Cor. VIII, 14). Pensate quid ipsa per se Veritasdicat: Quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Ad tribuendum ergo pigri nequaquam eise debetis, quando hoc quodjacenti in terra porrigitis, sedenti in coelo datis.