Latin
Book 1, Chapter 95
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.95
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lih. XXXIII, n. 37.) Extremi judicii die, eterno tunc judice terribiliter apparente, astantibus legionibus angelorum, assistente cuncto ministerio caelestium potestatum. et electis omnibus ad hoc spectaculum dedustis, antiquus hostis diabo. Ius in medium captivus deducetur, et cum suo corpore, id est cum reprobis omnimus, æternæ gehennæ incendiis mancipabitur, cum dicetur: Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis eJus. quale erit illud spectaculum, quando haec immanissima bellua electorum oeulis ostendetur, quae hoc belli tempore nimis illos terrere potuerat, si videretur: sed occulto ac miro Dei consitio agitur ut et nunc per ejus gratiam a pugnantibus non visa vincatur, et tunc a lætis victonbus iam eaptiva videatur. Tunc autem justi divino adjutorio quantum debitores sunt plenius recognoscent, quan. do tam fortem bestiam viderint quam nunc infirmi vicerunt, et in hostis sui immanitate conspicient quantum debeant gratiae defensoris sui. Redeunt enim de hoc praelio tunc milites nostri virtutum tropaea referentes, et receptis corporibus cum jam in illo judicio regni cœlestis introitum sortiuntur, prius immanissimas vires hujus antiqui serpentis aspiciunt, ne vile estiment quod evaserunt. Et videntibuscunctis, præcipitabitur, quia visa mors ejus tunc gaudium exhibet cujus tolerata vita nunc justis quotidie in cruciatibus bellum movet.