Latin
Book 1, Chapter 95
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.95-2
Unproofread scanNot analysed yet
(Regul. pastor. part. III, c. 20.) Omnes qui aliena adhuc intendunt rapere, quid Dominus in judicio reprobis dicat sollicite debent audire: ait namque: Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivitet non dedistis mihi potum, etc. Quibus etiam præmittit, dicens: Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Ecce nequaquam audiunt, quia rapinas vel quaehbet alia violenta commiserunt, et tamen aeternis gehennæ ignibus mancipantur. Hinc ergo colligendum est quanta damnatione plectendi sunt qui alIena rapiunt si tanta animadversione feriuntur quia sua indiscrete tenuerunt. Perpendant quos eo obliget reatu res rapta, si tali subjicit poenae non tradita. Perpendant quid illata mereatur injustitia, si tanta percussione digna est pietas non impensa.