Latin
Book 2, CAP. IV.— Et vox facta est de cœlis: Tu es Filius meus dilectus, in te complacu…
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 2
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXVIII, num. 8; homil. 8, inEzech. ,n. 21.) Aliquando coelestibus substantiis per angelos loquitur Deus, sicut baptizato Domino scriptum est: quia vox de cælo sonuit, dicens: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui. Quod per alium evangelistam sic dicitur: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Quid est quod Pater de Filio loquitur, dicens: In quomihi complacui? Omnis enim quae poenitendo corrigit aliqua quae fecit, eo ipso quo poenitet se sibi displicuisse indicat qui emendat quod fecit. Kt quia omnipotens Pater, sicut intelligi ab omnibus poterat, humano modo locutus est de peccatoribus, dicens: Pœnitet me fecisse hominem super terram (Genes. VI, 6), quasi sibimetipsi displicuit in peccatoribus, quos creavit. In solo autem sibi unigenito Domino nostro Jesu Cbristo complacuit, quia hunc inter homines bominem creasse non poenituit, in quo peccatum nullum omnimodo invenit, sieut de illo per Psalmistam dicitur: Juravit DominuM, et non pœnitebit eum: tu es Sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). In solo ergo sibi Redemptore notro complacuit Pater, quia in eo solo non invenit culpam in qua se reprehendat quasi per poenitentiam.