Latin
Book 2, Chapter 5
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 2.5
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib, XXIII, num. 24, 25.) Pene a doctonbus docetur quod prius 'igitur quam dicatur. Nam doctrinae subtrahit fiduciam quando conscientia præpedit linguam Unde etiam de Domino scriptum est: Erat enim docens, sicut potestatem habens, non sicut Scribæ et Pharisæi. Singulariter namque et principaliter solus ex potestate bona locutus est, quia ex infirmitate mala nulla commisit, Ex divinitatis quippe potentia babuit id quod nobis per humanitatis suae innocentiam ministravit. Nos enim, quia infirmi homines sumus, cum de Deo hominibus loquimur, debemus primum meminisse quod sumus, ut ex propria infirmitate pensemua quo docendi ordine infirmis fratribus consulamus. Consideremus igitur quia aut tales sumus quales nonnullos corrigimus, aut tales aliquando fuimus, etsi jam divina gratia operante non sumus; ut tanto temperantius corde humili corrigamua, quanto nosmetipsos verius in his quos emendamus agnoscimus. Si autem tales nec sumus nec fuimus quales adhuc illi sunt quos emandare quos curamus, ne oor nostrum forte superbiat, et de ipsa innocentia pejus ruat, quorum mala corrigimus, alia eorum bona nobis ante oculos revocemus. Quæ si omninonulla sunt, ad occulta Dei judicia recurramus, quia sicut nos nullis meritis hoc ipsum bonum quod habemus accepimus, ita illos quoque potest gratia supernæ virtutis infundere, ut excitati posterius etiam ipsa possint bona quæ nos ante accepimus prævenire. Quis enim crederet quod per apostolatus meritum Saulus lapidatum Stephanum præcessurus erat, qui in morte ejus lapidantium vestimenta servabat? His ergo primum cogitationibus humiliare cordebet, et tunc domum increpare delinquentium iniquitates.