Latin
Book 2, Chapter 17
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 2.17
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xix, num. 3.) Ipse quippe est granum sinapis, qui in hurti sepultura plantatu arbor magna surrexit. Granum namque fuit cum moreretur, arbor cum resurgeret; granum per humilitatem carnis, arbor per potentiam majestatis, granum, quia vidimus eum, et non erat aspectus (Isa. LIII, 2); arbor, quia speciosus forma præ filiis hominum (Psal. xLIV, 3). Hujus arboris rami sancti sunt prædicatores. Et videamus quam late tendantur. Quid enim de eis dicitur: In omnem terram exivit sonus eorum, etinfines orbis terræ verba eorum (Psal. XVin, 5)? In istis ramis volucres requiescunt, quia sanctae animae, quae quibusdam virtutum pennis a terrena cogitatione se sublevant, in eorum dictis et consolationibus ab hujus vitae fatigatione respirant.