Latin
Book 2, Chapter 18
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 2.18
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib, XXXII, num, 50.) Absque concessone omnipotentis Dei, nullam magnus spiritus contra hominem habet potestatem, quia, attestante Evangelio, describitur quod nec manere in obsesso homine potuit, nec rursus invadere bruta animalia non jussus praesumpsit. Ipsi enim Redemptori nostro a legione quae hominem tenebat dictum est: Si ejicis nos, mitte nos in gregem porcorum. Qui hanc et ab homine expulit, et in porcos ire eosque in abyssum mittere concessit. Ex qua re colligitur quantae infirmitatis noster adversarius existat, cui si potestas summa licentiam non praebet, grassari nec in porcos valet. Quando ergo iste sua sponte nocere factis ad Dei imaginem hominibus audeat, de quo nimirum constat quod non jussus contingere necporcos praesumat? Illi ergo nos necesse est sponte subdi cui et adversa omnia subjiciuntur in vita, ut tanto nostris hostibus potentiores simus, quanto cum auctore omnium unum efficimus per humilitatem,