Latin
Book 2, Chapter 20
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 2.20
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job. lib. XXIX, num, 43; lib. III, num. 37.) Carnales intra sanctam Ecclesiam ea quae confitendo tenent vivendo non exhibent, et fidem quam tenere se asserunt premunt potius quam venerantur, dum sua magis illius nomine quam ejus adipisci lucra concupiscunt. Electi autem dum servare fidei meritum rectis operibus curant, ad auctoris sui notitiam inter reproborum tumultus appropinquant. Quod bene in Evangelio in muliere sanguinisfluxu laborantes signatum est, quæ premente turba sola Dominum tetigit. De qua cum Dominus diceret; Quis me tetigit? Petrus ratiocinando respondit: Turbæ te comprimunt, et affligunt, etdicis: Quis me tetigit? Sed audire causas verae rationis meruit, cum ei Dominus dixit: Tetigit me aliquis, nam et ego novi virtutem de me exisse. Ecce turbæ premebant Dominum, et tamen sola tetigit quae ad illum humiliter venit, quia multi oimirum etiam in sancta Ecclesia reprobi veritatem cognoscendo premunt quam bene vivendo tangere negligunt. Premunt et longe sunt, quia divinam notitiam professionibus sequuntur, moribus fugioot. Premunt, inquam, sed longe sunt, qui eidem fidei quam loquendo astruunt, agendo contradicunt. Multi ergo Dominum comprimunt, et una tangit, quia carnales in Ecclesia eum comprimunt a quo longe soot, et soli tangunt qui huic veraciter humiles adjunguntur. Turba igitur premit, quia multitudo carnalium quo intus admittitur, eo gravius toleratur. Premit et non tangit, quia importuna est per praesentiam, et absens per vitam. Carnales itaque, quo verbis professæ fidei in Ecclesia sunt, eo bonos incorrectis suis moribus pejus premunt. Nonnunquam enim pravis nos sermonibus, nonnunquam vero solis perversis moribus insequuntur. Suadet namque aliquando que tenent, aliquando vero etsi non suadeant, praebere tamen iniquitatis exempla non cessant. Qui igitur ad mala nos vel verbis, vel exemplis illiciunt, profecto persecutores nostri sunt, a quibus tentationum certamina sumimus quae saltem in corde vincamus.