Latin
Book 2, Chapter 21
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 2.21
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 68.) Cum mira ope pietatis ad cor Veritas venit, prius ab eo cogitationum carnalium æstus ejicit, et post in eo virtutum dona disponit. Quod bene nobis sacra Evangelii historia innuit, in qua dum ad rcsuscitandam filiam principia invitatus Dominus duceretur, protinus additur: Et cum ejecta esset turba, intravit, et tenuit manum ejus, et surrexit puella. Foras ergo turba ejicitur ut puella suscitetur, quia si non prius a secretioribus cordis expellitur importuna saecularium multitudo curarum, anima, quae intrinsecus jacet mortua, non resurgit. Nam dum se per innumeras terrenorum desideriorum cogitationes spargit, ad considerationem sui sese nullatenus colligit.