Latin
Book 2, Chapter 23
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 2.23
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXVII, num. 22.) Per prædicatores sanctos audientium subjectorum jejunacorda Dominus pascit, sicut de populis esurientibus discipulis conquerentibus respondit Dominus, dicens: Date illis vos manducare. Quod sic tunc eorum manibus factum esse credimus, ut hoc eorum verbis quotidie fieri sine cessatione videamus. Hoc enim agit Petrus, cum per Epistolas loquitur, ut verbi pabulo corda nostra male jejuna satientur; hoc Paulus. hoc Joannes per Epistolas loquentes operantur, ut mentes nostrae sacramenta coelestia percipiant, et inediae suae fastidium quo moriebantur vincant.