Latin
Book 2, Chapter 24
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 2.24
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xvi, num. 68.) Diversae Ecclesiae in sigulis mundi partibus positae unam catholicam faciunt, in qua fideles omnes de Deo recta sentientes concorditer vivunt. Hanc namque in Evangelio Dominus per conviventium populorum, et per locorum distinctionem concordiam designavit, cum satiaturus de quique panibus populos, quinquagenos per turmas, vel centenos discumbere praecepit; ut videlicet turba fidelium escam suam, et locis disjuncta et moribus conjuncta perciperet. Jubilaei quippe requies, quinquagenarii numeri mysterio continetur, et quinquagenarius bis ducitur ut ad centenarium perducatur. Quia ergo prius a malo quiescitur opere ut post anima plenius quiescat in cogitatione, alii quinquageni, alii autem centeni discumbunt; quoniam sunt nonnulli qui jam a pravis actibus habent requiem operis, et sunt nonnuli qui perversis cogitationibus superatis habent jam requiem mentis.