Latin
Book 2, Chapter 28
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 2.28
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt quaedam contemplativae vitæ que per quasdam modo imagines videntur, ut postmodum sicut sunt in ipsa sua virtute et natura videantur. Nam Paulus ait: Videmus nunc per speculum in ærnigmate, tunc autem facie ad faciem (/Cor. XIII, 12). Et cæcos cum impostrione manuum Redemptoris jam lumen recipere cœpisset, requisitus est quid videret; et aspiciens ait: Video homines velut arbores ambulantes. Homo quippe natura rationalis est, arbor autem nec sensibilis est, nec vivit. Et quid iste illuminatus cæcus significat, nisi genus humanum? Cuicum Dominus contemplationis oculos aperit, prius quaedam in aenigmate conspicit, ut postmodum illa vera et rationabilia cælestium agmina, sicut sunt posta, aspiceret. Unde et illic subaitur: Deinde iterumimposuit manus super oculos ejus, et cæpit videre, et restitutus est, ita ut videret clare omnia. Prius itaque per speculum vidit et similitudiuem, ut postmodum clare videret et perfecte.