Latin
Book 2, Chapter 29
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 2.29
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXIV, num. 29.) Noviter conversi prius suavitatem securitatis sentiunt, prius pacis quiete nutriuntur; post cognitam vero dulcedinem tanto jam tolerabilius tentationum certamina sustinent, quanto in Deo altius cognovere quod ament. Unde et Petrus prius in montem ducitur,prius claritatem transtigurationis dominicæ contemplatur, et tunc demum tentari ancilla interrogante permittitur (Matth. XXXVI, ut per tentationem factus sibi ex infirmitate conscius, ad illud flendo et amando recurreret quod vidisset; et cum eum timoris unda peccati in pelagus raperet, esset prioris dulcedinis anchora quae retineret.