Latin
Book 2, Chapter 31
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 2.31
Unproofread scanNot analysed yet
(In expos, B. Job. lib. vin, nom. 91, 92.) Tabernaculum construiturut ab aestu corpus et frigore defendatur. Ouid itaque hoc ioco tabernaculi nomine, nisi ædificatio terrenæ felicitatis exprimitur? Per quam super se reprobi casura multiplicant, ut æra praesentis vitae necessitatibus quasi ab æstu et imbribus defendant. Honoribus eoim excrescere ambiunt, ne despecti videantur; terrena aggregando exaggerant, ne inopie frigore tabescant. Obi ergo mentis habitationem construunt, ibi procul dabie tabernacula figunt. At contra justi gaudent in hac terra despici, nec dolent se necessitatibus afftigi; et quia contra praesentia se adversa non muniunt, quasi contra æstus et pluvias habere tabernacalum nolunt. Hinc est quod attestante Paulo (Hebr. XI) Abraham in casulis babitat quia habestem fundementa civititem quam supernus artifex construit, espectat. Unde et Petrus jure reprebenditur quia necdum mentis perfectione roboratos, veritatis claritate cognita, figere tabernaculum in terra conatur. Quasi munitum sibi dives ille tabernaculum construxerui, qui dicebat: Anima, habet multa bona repostia in annos multos, requiesce, eomede et bibe, et epulare (Luc. xii, 19, 20). Sed quia tabemaculum ejus in veritatis fundamento non subsistit, illico audivit: Stulie, hac nocte repetunt animam tuam abs te; quæ præparasti, cujus erunt (Vers. xx). Vitæ enim fugientis amatores, dum studiose se in praesentibus construere conantur, ad aeternam repente poenam rapiuntur.