Latin
Book 2, Chapter 32
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 2.32
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job. lib. xx, num. 66; homil. 12, in Ezech. ; in exposit. B. Job, lib. XI, num. 24). Quamvis ad cœlum raptus Elias esse perhibetur, mortem tamen distulit, non evasit. Quis est enim homo qui vivit, et non videbit mortem? Veniet itaque restituturus om-, tnia, quoniam ad hoc nimirum huic mundo restitueur, ut et munera prædicationis impleat, et carnis debitum solvat. Sancta Ecclesia quamvisnuncJudaeos amiserit, in fine tamen hujus saeculi dupliciter reripit quando gentibus ad plenum susceptis, ad ejus fidem currere omnis quae tunc inventa fuerit etiam Judæa consentit. Hinc namque scriptura est: Donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. xi, 25). Hinc in Evangelio Veritas dicit: Elias venit, et ipse restituet omnia. Nunc enimamisit Israelitas Ecclesia quos convertere praedicando non valet, sed tunc, Elia prædicante, quotquot invenerit colliget, quod amisit plenius recipiet. Ex plene quippe Judaica quotquot inventi fuerint convertentur, et ad Eliae praedicationem multi ex his qui tunc ex Judæis in infidelitate remanserint, ad cognitionem veritatis redibunt, et Dominum Jesum jam nequaquam quasi purum hominem contemnentes, ejus divinitati se inhaerere congaudebunt. Judaei namque ante incarnationem Domini, eum esse venturum crediderunt, et annuntiaverunt,sed postquam in carne apparuit,hunc esse negaverunt; et quem venturum dixerant, præsentem contempserunt, et nequaquam ea credendo secuti sunt quae patres suos praedixisse meminerunt. Elias autem veniens sicut per Malachiam dicitur, Reducet corda filiorum ad patres eorum (Malach. IV, 6): quoniam hoc de Domino incipient filii intelligere, Elia praedicante, quod patres eorum praedicavere.