Latin
Book 2, Chapter 34
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 2.34
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job. lib. xxxii, n. 33, 34.) Cum antiquus hostis aliquem tentare incipit, prius quasi consulens, blanda et illicite animo suggerit, post ad delectationem pertrahit, ad extremum per consensionem possidens, violenta peccandi consuetudine, poenae insolubiliter constrangit. Hinc est quod nonnulli peccata longo tempore perpetrata in sernitipsis ipsi reprehendunt, et hoc ex judicio fugiunt; sed vitare opere nec decertantes posunt. Sciendum est etiam quod plerumque eis quos ceperit, tunc graviores culpas ingerit, cum praesentis vitae termino illos propinquaro cognoscit; et quos per initia prava ceperit, ad finem deteriores reddit, ut ejus tentamenta quo citius cessatura sint, eo valentius compleantur. Quia enim suis poenis eorum satagit aequare supplicium, in eis ardentius ante mortem nititur omnia exaggerare peccata. Plerumquejam cor male subditum possidet, sed tamen divina illum gratia repellit, et misericordiæ manus ejicit quem ad se captiva voluntas introduxit. Cumque a corde expellitur, acriores infigere stimules iniquitatum conatur, ut eos tentationum fluctus mens ab illo impugnata sentiat quos etiam possessa nesciebat. Quod bene in Evangelio exprimitur, cum exire de homine spiritus immundus Domino jubente narratur. Nam cum daemoniacus puer fuisset oblatus, scriptum est: Comminatus est Jesus spiritui immundo,dicens: Surde et mute spiritus, ego tibi præcipio, exi ab eo, et amplius ne introeas in eum. Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo. Ecce non eum discerpseratcum tenebat, exiens discerpsit, quia nimirum tunc pejus cogitationes mentis dilaniat cum jam egressui divina virtute compulsus appropinquat, et quem mutus possederat cum clamoribus deserebat, quia plerumque cum possidet, minora tentamenta irrogat; cum vero de corde pellitur, acriori infestatione perturbat. Hostis itaque cor hominis possidens, semper in malitia ex posterioribus crescit; cor deserens, vehementionbus cogitationum stimulis percutit. Tanto igitur quisque debet mitia tentationis fugere, quanto finem ejus intelligit citius solvi non posse. Superabile namque est omne quod hostis initio suggerit,sed inde sequitur quod vinci vix possit.