Latin
Book 2, Chapter 33
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 2.33
Unproofread scanNot analysed yet
(Mixtim ex lib. XXII, num. 49; in exposit. B. Job, et hom. 15, in Ezech. ,n. 4.) Fides nostra ad perfectionem suam quibusdam gradibus ducitur, quia pars ejus prius accipitur ut in nobis postmodum perfecte compleatur. Hinc est quod Redemptori nostro a discipulis dicitur: Auge nobis fidem (Luc. XVII, 5), ut quae jam accepta per initium fuerat quasi per augmenta graduum ad perfectionem veniret. Si enim in credentis mente non proficeret, quidam vemens ad Dominum qui curari volebat suum filium, et interrogatus an crederet, minime dixisset: Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam. Pensate,rogo, quod dicitur. Si credebat, cur incredulitatem dicebat? Si voro incredulitatem habere e noverat, quomodo credebat? Sed quia per occultam inspirationem gratiae meritorum suorum gradibus fides crescit, uno eodemque tempore is qui necdum perfecte crediderat, simul et credebat et incredulus erat. Adhuc ergo ascendebat ad fidem quam jam perceperat qui et jam se credere et adhuc ex incredulitate dubitare clamabat.