Latin
Book 2, Chapter 45
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 2.45
Unproofread scanNot analysed yet
(Mixtim in exposit. B. Job, lib. xxx, num. 40, et homil. 7, in Ezecb. ,num. 2.) In amore auctoris et Redemptoris nostri tideles animae ex Judaico populo, et ex gentilitate convenerunt. Unde et idem Redemptor noster cum asellum sedens, Jerusalem tenderet, sicut evangelista testatur: Multi vestimenta sua straverunt in via: alii autem frondes cædebant dearboribus, et sternebant in via. Et qui præibant,et qui sequebantur, clamabant, dicentes: Osanna, benedictus qui venit in nomine Domini (Marc. xi, 7). Asinorum vel asioarum nomine aliquando mansueludo simplicium designatur, et Jerusalem visio pacis dicitur. Quid ergo signat quod Dominus sedendo asinum Jerusalem ducit, nisi quod simplices mentes dum præsidendo possidet, eas usque ad visionem pacis sua sacra sessione perducit? Salvator itaque noster asellum sedens Jerusalem tendit, quando uniuscujusque fidelis anima, regens videlicet jumentum suum, ad pacisintimae visionem perducit. Jumentum sedeteliam cum sanctae Ecclesiae universaliter praesidet, eamque in supernæ pacis desiderium accendit. Multi autem vestimenta sua in via sternunt, quia corpora sua per abstinentiam edomant, ut ei iter ad mentem parent, vel exempla bona sequentibus præbeant. Alii vero frondes, vel ramos de arboribus caedunt, et sternunt in via, quia in doctrina veritatis, verba sententiasque Patrum ex eorum eloquiis excerpunt, et haec in via Dei ad auditoris animum venientes humili praedicatione submittunt. Quod indigni quoque et nos modo facimus. Nam cum Patrum sententias in sermone exbortationis assumimus, frondesde arboribus caedimus, et has in via omnipotentis Domini sternimus. Sed qui praeibant, et qui sequebantur, clamabant: Osanna. Praecessit quippe Judaicus populus, secutu est gentilis, quia omnes electi, sive qui ex Judaea esse potuerunt, sive qui nunc in Ecclesia existunt, in Mediatore Dei et hominum crediderunt et credunt. Qui præeunt, et qui sequuntur, Osanna clamant. Osanna autem Latina lingua salva nos dicitur. Ab ipso enim salutem priores quaesierunt, sequentes quaerunt, et benedictum qui venit in nomine Domini confitentur, quoniam una spes, una fides præcedentium et sequentium populorum. Nam sicut illis peccata passione et resurrectione ejus sanata sunt, ita nos praeterita passione illius, permanente in saecula resurrectione salvamur. Quem enim priores nostri ex Judaico populo crediderant et amaverunt ventusrum, hunc nos et venisse credimus et amamus, ejusque desiderio accendimur ut eum facie ad faciem contemplemur.