Latin
2.46.1 to 2.46.23
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 2.46.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 17, in Evang. ,num. i3; in exposit. B. Job, 1. xxv, num. 36.) Vobis sacerdotibus lugens loquor: quia nonnullos vestrum cum praemiis ordinationes tacere agnovimus, spiritualem gratiam vendere, et de alienis iniquitatibus cum peccati damno temporalia lucra cumulare. Cur ergo ad memoriam vestram non redit quod vox dominica praecipiens dicit: Gratis accepistis, gratis date (Matth. x, 8)? Cur non ante mentis oculos revocatis quod templum Redemptor ingressus cathedras vendentium columbas evertit, et nummulariorum effudit aes? Qui namque sunt in templo Dei hodie qui columbas vendunt nisi qui in Ecclesia pretium de impositione manus accipiunt, per quam impositionem Spiritus sanctus cœlitus datur? Columba igitur venditur quia manus impositio, per quam Spiritus sanctus accipitur, ad pretium praebetur. Sed Redemptor noster cathedras vendentium columbas evertit, quia talium negotiatorum sacerdotium destruit. Hinc est quod sacri canones simoniacam haeresim damnant, et os sacerdotio privari praecipiunt qui de largiendis ordinibus pretium quaerunt. Cathedra ergo vendentium columbas evertitur, quando hi qui spiritualem pratiam venundant, vel ante humanos, vel ante Dei oculos sacerdotio privantur. Et quidem multa sunt plia praepositorum mala quae humanos modo oculus latent, et plerumque se pastores sanctos hominibus exhibent, atque in occultis suis videri turpes ante interni arbitri oculos non erubescunt. Ecce modo negari hominibus potest quod latenter agitur; ille certe judex venturus est, cui tacendo quisque se non potest celare quem negando non potest fallere. Veniet, veniet profecto dies ille, nec longe est, in quo pastorum Pastor appareat, et uniuscujusque facta in publicum deducat. Et qui modo subditorum culpas per praepositos ulciscitur, tunc praepositorum mala per semetipsum sæviens damnabit. Unde et ingressus templum per semetipsum, quasi flagellum de funiculis fecit, et de domo Dei pravos negotiatores eiiciens. catbedras vendentium columbas evertit;